- PANCRATIUM
- PANCRATIUMGraece Παγκράτιον, aliter Suidâ teste Παμμάχιον, Pugilatui posterioribus temporibusaccessit; inque eo pugnis et calcibus certatum est: Proin tertium quoddam exercitationis Gymnasticae fuit genus, ex lucta et pugilatu compositum. Quare Aristophanis Scholiastes, cum 8. enumerat gymnica certamina, uti peccat, cum non videt, ςτάδιον, δίαυλον, δόλιχον, ὁπλιτόδρομον, ad unam cursus exercitationem pertinere ita etiam errat, cum inter πάλην et πυγμὴν, medium interserit παγκράτιον, quasi non ex utraque componeretur Gerh. Ioh. Voss. de Gymnastica c. 3. §. 85. In eo qui exser cebantur, adversarios et pugnis ferire,et comprimere et continere et deicere studebant. Nam Pugiles solis contendentes pugnis, numquam complicabantur; ut commendanda sit urbanitas Horatii, qui l. 2. Sat. 3. venuste admodum phreneticos, quod pugnis ministros et adstantes ferirent, Pugiles vocavit. Luctatores complicabantur et comprimebant, ut deicerent, sed pugnis minime percutiebant: At Pancratiastae utrôque utebantur, et tum etiam quâcumque aliâ ratione, ut dentibus, genibus, caleibus, talitris, denique totô corpore, ut dixit Pausan. l. 5. adversarium vincere contendebant; atque in eo a Pugilibus differebant, quod illi pugnis strictis, hi digitis solum modo inflexis certabant. Quod significare voluit Galenus demotu museul. l. 1. Εἰ δὲ ἕκαςτος τῶ δακτύλων καμφθῇ, τὸ σχῆμα τῆς χειρὸς γένοιτο μάλιςτα τοῖς εν παγκρατίῳ προτετακόσιν αὐτην ὅμοιον, h. e. Sin autem unusquisque digitus flectatur, manûs figura iis maxime similis evadet, qui ipsam in Pancratio protenderint. Talis enim manuum figura prchendendis adversariis, cui maxime studebant Pancratiastae, ut nomen quoque significare videtur, valde accommodata erat: quibus de causis παμμἀχιον, ut diximus, vocatum est Pancrutium, sicuti Plato Euthydemum πάμμαχον vocavit, nec non ambobus difficilius certamen habebatur. Ob quod Galenus Epid. l. 6. ubi renibus affectis exercitationem commendat Hippocrates, sub rali exercitatione non debere Pancratium, ob magnitudinem laboris, intelligi credit: Plato quoque de LL. l. 8. mulieres solummodo post nubilem aetatem Pancratio exerceri consulit. De specie quadam Pancratii loquutus videtur Galenus, quando in Comm. super libellum de salubri diaeta scribit, Gymuastas fere quos impugnare solebant, constituisse inter exercendum προσάπτεσςθαι καὶ σωματομαχεῖν, ut iungerentur et totô corpore certarent, sed nudi ac sine complexu. Panaetius quoque apud A. Gellium l. 13. c. 27. Pancratiastarum gestus et lusus hunc in modum depiuxit: Ut sunt Athletarum, qui Pancratiastae vocantur; Nam sicut illi ad certandum vocati proiectis alte brachiis consistunt, caputque et es suum mambus oppositis, quasi vallô, praemuniunt, membraque eorum omniae, priusquam pugna mota est, aut ad vitandos ictus cauta sunt aur ad faciendos parata etc. Fuisse hanc exercitationem ex his, quae in Gymnasiis peragebantur, perspicue signisicat Propert. l. 1. Eleg. 13. v. 8.Et patitur duro vulnera Pancratio:Et quidem in Gymnastica Athletica ac Bellica multum valuisse, vel hinc patet, quod ludis ae certaminibus usque adeo Pancratiastarum spectaculum oblectaverit, ut et Nobiles illud subire neutiquam recusarent. Hinc Phrynon, Atheniensium Dux, Pancratiastes clarissimus fuit, quem Pittacus Mitylenaeus reste sub clypeo latente involutum superavit, Autolycus item, ob Pancratii gloriam, in loco Prytanei dignissimo Athenis statuam meruit. In specie Pancratium volutatorium, species luctae erat, in qua certantes humi prosternebantur, atque ibi invicem, seque mutuo convolventes, alter alterum sibi supponere nitebantur: quemadmodum clarissime monstrant nummi cuiusdam Sallustii Auctoris, qui sub Valentiniani et Placidiae Augustae Principatu, Africae regnô vi occupatô, ludos similes, aliosque ob victoriam edidit: Exhibet illos Hieron. Mercurialis de Arte Gymnast. l. 2. c. 8. Atque de hac exercitatione forte Aristoteles verba fecit, l. de comm. animalium gressu, ubi nullum erectum et stantem continenter et tuto incedere posse demonstrat; quia perinde se moveret, ut Palaestritae, qui per pulverem in genua subfidentes procurrunt. Martialis quoque, cum l. 14. Epigramm. 201. cui Palaestrita titulus, canit,Non amo qui vincit, sed qui succumbere novit,Et discit melius τὴν ἀνακλινοπάλην.Anthyllus item apud apud Oribasium Collectan. l. 6. c. 27. ubi lectam super pavimentum illud vocat. Sed aliud etiam pugnae genus apud Veteres Pancratii venit nomine, quod adversus bestias committebatur, de quo vide Cassianum l. collat. 5. c. 14. Dictum vero vult Pancratium Budaeus in Annotat. minor. quod advocatis omnibus corporis viribus omniumque nervorum contentione transigeretur; vide quoque P. Fabrum Agonist. l. 1. c. 19. At Salmas. quod ex pugilatu et lucta compositum genusagonis esset, in quo artis fuisse, ut vincerent velut in terram cadentes ac resupinantes sese, adeoque circa κυλισμοὺς, volutationes, et nexus humi explicandos et implicandos, ὑπτιασμοὺς et χαμαὶ τρόπους vocatos Scholiastae Theocriti, plurimum versatos Pancratiastas, neque proin duo genera Pancratii, sed unum, Volutatorium scil. fuisse, docet. Et quidem in lucta, quam ὀρθοπάλην Graeci dixere, quod a stantibus et erectis perageretur, ter deiectum ab adversario, pro victo habitum: in Pugilatu vero et Pancratio, ad ἀπαγόρευσιν neque certatum esse, donec scil. alter animum despondisset, addit, ad Solin. p. 290. In Pancratio itaque qui satis bene pugnis depexi erant, ut graviora evitarent, manum demittebant. Nempe contraria signa erant porrectio manus et demissio: de quarum illa Papinius Theb. l. 6. v. 663.Promisêre manus ——Hanc vero adeo aversati sunt Spartani, ut apud illos Lege vetitum esset, ne foris, ubi illa demissio obtineret, Pugilatu aut Pancratiô, vel caestibus certarent. Hinc nec Sapientibus, nec Alexandro M. certaminis huius magna dignatio fuit: itaque alia quidem hunc edi iussisse, illud non item, refert Plut. in eo. Primus vero Olympiae victor fuit Hercules, a quo Olympiaci Ludi Pelopi, avo suo materno, fuerunt consecrati, ut Hyginus, Solinus, aliique Auctores sunt, vide iterum Voss. loc. cit. §. 86. ----- 90. et supra voce nexus: infra Pygmachi. Adde Car. Paschalium Coronar. l. 7. ubi de Ludis Graecorum sacris, seu Gymnicis. Simulacrum pancratiastarum ex aere, inter opera Myronis praecipua, habes apud Plin. l. 34. c. 8. Sed et sequiorem sexum, praeter ea quae supra apud Spartanos, non pugilatu solum et caestu, verum et Pancratiô decertâsse, tradunt Xenophon de Rep. Laced. Plut. in Lycurgo,Vetus Poeta apud Ciceronem Tuscul. 2. Claudian. de Manlii Cons. et Propert. l. 3. Eleg. 13. v. 1. ubi ista habet, de variis Spartanarum exercitationibus:Multa tuae, Sparte, miramur iura Palastrae,Sed mage Virginei tot bona Gymnasti.Quod non infames exercet corpore ludos,Inter luctantes nuda puella viros.Cum pila veloces fallit, per brachia iactus,Increpat et versi clavis adunca trochi:Pulverulentaque ad extremas stat femina metas,Et patitur durô vulnera Pancratiô:Nunc ligut ad caestum gaudentia brachia loris,Missile nunc disci pondus in orbe rotat.Gyrum pulsat equis, niveum latus ense revincit,Virgineumque cavô protegit aere caput.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.